— 197 —
Nam, Terra existente circa Solem S, in circulo

NTZ, cum quo defertur ab N per T versus Z, si
Luna celerius acta eodem deveniat, in quacunque
parte circuli NZ eam initio esse contingat, brevi
accedet ad A, ubi a vicinia Terrae impedita ne recta
— 198 —
ulterius pergat, deflectet cursum suum versus B: dico
versus B, potius quam versus D , quia sic a linea recta
minus deflectet. Dum autem ita perget ab A versus B,
omnis materia coelestis contenta in spatio ABCD, quae
ipsam defert, contorquebitur in modum vorticis circa
centrum T; sicque etiam efficiet ut Terra circa suum
axem gyret, dum interim haec omnia simul per circulum
NTZ circa centrum S ferentur.
Descartes PPh 197-198