— 197 —
CXLIX.
Cur Luna circa Terram
gyret.

      Deinde, videntes Lunam non modo circa Solem,
sed simul etiam circa Terram gyrare, judicabimus id
vel ex eo contingere, quod, ut Jovis Planetae versus
Jovem, sic ipsa versus Terram confluxerit, priusquam
haec circa Solem ferretur; vel potius quod, cum non
minorem habeat vim agitationis quam Terra, in eadem
sphaera circa Solem debeat versari; et, cum mole sit
minor, aequalem habens vim agitationis, celerius debeat
ferri.
Descartes PPh 197