— 196 —
Hoc enim putabimus
accidere ex eo, quod particulae tertii elementi, ortae a
continua macularum dissolutione, congregatae sint
circa Solem, atque ibi magnam quandam molem aëris
sive aetheris componant, forte usque ad sphaeram Mercurii
vel etiam ulterius extensam; cujus aetheris particulae,
cum sint valde irregulares et ramosae, sibi invicem
sic adhaerent, ut non disjunctim concitentur,
quemadmodum globuli materiae coelestis, sed omnes
— 197 —
simul a Sole rapiantur, et cum ipsis tum maculae solares,
tum etiam pars coeli Mercurio vicina: unde fit,
ut non multo plures circuitus quam Mercurius, eodem
tempore absolvant, nec proinde tam cito moveantur.
Descartes PPh 196-197