— 196 —
CXLVIII.
Cur Soli viciniores celerius
aliis moveantur;
et tamen ejus
maculae sint tardissimae.

      Et videntes inferiores ex istis Planetis, altioribus
celerius in orbem ferri, putabimus id ex eo fieri, quod
materia primi elementi, quae Solem componit, celerrime
gyrando, viciniores coeli partes magis secum
abripiat quam remotiores. Nec interim mirabimur,
quod maculae quae in ejus superficie apparent, multo
tardius ferantur quam ullus Planeta: (quippe in brevissimo
suo circuitu viginti sex dies impendunt, Mercurius
autem in suo plusquam sexagies majori, vix tres
menses, et Saturnus in suo forte bis millies majori, annos
tantum triginta; qui nisi celerius ipsis moveretur,
plus centum deberet impendere).
Descartes PPh 196