— 195 —
conclusio.
Atque habes, Amplissime francisce ventura,
ex uno principio rerum, Mente, et elementis,
ut ita dicam, tribus, Nosse, Velle, Posse, per
unum mentis conatum ad Verum ope Divini
Luminis
, hoc est invicti ad verum assensus,
omnem humanitatem a Deo existere, a
Deo regi, ad Deum ipsum redire:
et sine Deo in terris nullas Leges,
nullas Respp. nullam
Societatem; sed solitudinem,
feritatem,
et foeditatem,
et nefas
esse.

Vico Univ20 195