— 195 —
Sidera autem reliquorum
— 196 —
vorticum, si unquam plura fuerint quam quatuordecim
in hoc spatio, in Cometas abierint.
CXLVII.
Cur quidam Planetae
sint aliis a Sole remotiores:
idque ab
eorum magnitudine
sola non pendere.

      Sicque jam videntes primarios Planetas, Mercurium,
Venerem, Terram, Martem, Jovem et Saturnum,
ad diversas distantias circa Solem deferri, judicabimus
id ex eo contingere, quod eorum qui Soli viciniores
sunt, soliditas sit minor quam remotiorum. Nec mirabimur
Martem, Terra minorem, ipsa tamen magis a
Sole distare, quia solidior nihilominus esse potest, cum
soliditas a sola magnitudine non pendeat.
Descartes PPh 195-196