— 194 —
      cap. ult. Principia autem Jurisprudentiae ex
antiquissima Majorum gentium sapientia repetimus,
quae res alias morti obnoxias, animos immortales statuebat:
Haec Principia Jurisprudentia Rom. complexa
est illa rernm divisione, qua aliae sunt corporeae, aliae
supra corpus: quae est Metaphysica, ex qua omnia
hoc Libro vera confecimus. Igitur jus a Deo homini
auctoritate naturali, ad suae Divinae imaginem Aseitatis
ingenitum, auctoritate juris Monastica exertum,
auctoritate Oeconomica, et Optimorum virtute in statu
exlegi, auctoritate Civili, et virtute Optimatium in Regnis
Heroicis in jus naturale gentium propagatum,
et una Romanorum virtute, qua omnes Orbis gentes
subjugarunt, perenniter custoditum, et quia una Romanorum
virtute perenniter custoditum, omnes Orbis
gentes Romanis victae cessere; per juris Optimi in statu
exlegi, juris Optimatium in primis rebuspp., juris
Quiritium
in Romana, primum directi ante Leg.
xii. Tabb., deinde post eam Legem juris Rom. rigidi
in rep. libera, tandem juris Rom. benigni sub Principatu,
perpetuam successionem ad Deum redit, quod
jubet veri Numinis Religionem: Atqui veri Numinis
cognitionem omnis Divinae, et humanae eruditionis
principium, finemque demonstravimus: Jurisprudentia autem
est Divinarum, et humanarum rerum notitia: Igitur
Unum universi Juris Principium, unusque Finis
est planissime demonstratus: Et tum Jus, seu justum
est a Justitia aeterna, nempe Deo, qui est omnis Legislationis
principium
; tum Jus, seu Jurisprudentia est a
Justitia aeterna, nempe Deo, qui omnis aequae Interpretationis
est Finis.
Vico Univ20 194