— 194 —
CXLV.
Quinta.
      Quinto denique, quod vis ita perseverandi in suo
motu sit multo firmior et constantior in Planeta, quam
in materia coelesti eum circumjacente; ac etiam firmior
in magno Planeta quam in minore. Quippe ista
vis in materia coelesti pendet ex eo, quod ejus globuli
simul conspirent in eundem motum; cumque sint a se
mutuo disjuncti, parvis ex momentis fieri potest, ut
modo plures, modo pauciores ita simul conspirent.
Unde sequitur Planetam nunquam tam celeriter moveri,
quam globulos coelestes eum circumjacentes:
etsi enim aequet illum eorum motum, quo simul cum
ipsis fertur, illi interim habent alios plures, quatenus
a se mutuo disjuncti sunt. Inde etiam sequitur, cum
— 195 —
horum globulorum coelestium motus acceleratur, vel
tardatur, vel inflectitur, non tantopere, nec tam cito
accelerari, vel tardari, vel inflecti motum Planetae
inter ipsos versantis.
Descartes PPh 194-195