— 390 —
Plura enim
complectendo nullo negotio efficis totum repraesentationis, non ideo
autem repraesentationem totius. Ideo, si forte sint quaedam substantiarum
tota, nullo sibi nexu devincta, complexus illorum, per quem
mens multitudinem cogit in unum ideale, nihil amplius loqueretur, nisi
pluralitatem mundorum una cogitatione comprehensorum. Nexus autem
formam mundi essentialem constituens, spectatur ut principium influxuum
possibilium
substantiarum mundum constituentium. Actuales
enim influxus non pertinent ad essentiam, sed ad statum, et vires ipsae
transeuntes, influxuum causae, supponunt principium aliquod, per quod
possibile sit, ut status plurium, quorum subsistentia ceteroquin est a
se invicem independens, se mutuo respiciant ut rationata; a quo principio
si discesseris, vim transeuntem in mundo ut possibilem sumere
non licet. Et haec quidem forma mundo essentialis propterea est immutabilis
neque ulli vicissitudini obnoxia; idque primo ob rationem logicam,
quia mutatio quaelibet supponit identitatem subiecti, succedentibus
sibi invicem determinationibus. Hinc mundus, per omnes status sibi
successivos idem manens mundus, eandem tuetur formam fundamentalem.
Nam ad identitatem totius non sufficit identitas partium, sed
requiritur compositionis characteristicae identitas. Potissimum autem
idem e ratione reali sequitur. Nam natura mundi, quae est principium
primum internum determinationum variabilium quorumlibet ad statum
ipsius pertinentium, quoniam ipsa sibi non potest esse opposita, naturaliter,
h. e. a se ipsa, est immutabilis; adeoque datur in mundo quolibet
forma quaedam naturae ipsius accensenda, constans, invariabilis, ceu
— 391 —
principium perenne formae cuiuslibet contingentis et transitoriae, quae
pertinet ad mundi statum. Qui hanc disquisitionem insuper habent,
frustrantur conceptibus spatii ac temporis, quasi condicionibus per se
iam datis atque primitivis, quarum ope, scilicet, absque ullo alio principio,
non solum possibile sit, sed et necessarium, ut plura actualia se
mutuo respiciant uti compartes et constituant totum. Verum mox
docebo, has notiones plane non esse rationales atque ullius nexus ideas
obiectivas, sed phaenomena, et testari quidem principium aliquod nexus
universalis commune, non autem exponere.
Kant Diss 390-391