— 192 —
Quippe si propius accederet
versus Solem, ibi versaretur inter globulos
— 193 —
coelestes paullo minores, ac proinde quos superaret vi
ad recedendum a centro circa quod gyrat; et celerius
motos, ac proinde a quibus ista ejus vis simul cum agitatione
augeretur, sicque inde rursus regredi deberet.
Si vero a Sole magis recederet, ei occurrerent
globuli coelestes aliquanto minus celeriter moti, ac
proinde qui ejus agitationem minuerent; et paullo
majores, ac proinde qui vim haberent ipsum versus
Solem repellendi.
CXLI. Caussae, a quibus ejus
errores pendent. Prima.
      Aliae autem caussae, quae Planetam circa Solem ita
libratum nonnihil hinc inde propellunt, sunt: primo,
quod spatium, in quo simul cum tota materia coeli rotatur,
non sit perfecte sphaericum; necesse est enim,
ubi hoc spatium latius est, ut ista materia coeli lentius
fluat, quam ubi angustius.
CXLII.
Secunda.
      Secundo, quod materia primi elementi, ex quibusdam
vicinis vorticibus versus centrum primi coeli
fluendo, et inde ad quosdam alios refluendo, tum
globulos secundi elementi, tum etiam Planetam inter
ipsos libratum, diversimode possit commovere.
CXLIII.
Tertia.
      Tertio, quod meatus qui sunt in corpore istius
Planetae, aptiores esse possint ad particulas striatas,
aliasve primi elementi quae ex certis coeli partibus
veniunt, quam ad reliquas, recipiendas: unde fit,
ut istorum meatuum orificia, quae circa polos macularum
sidera involventium formari supra diximus,
versus istas coeli partes potius quam versus alias obvertantur.
— 194 —
CXLIV.
Quarta.
      Quarto, quod jam ante aliqui motus in isto Planeta
esse potuerint, qui diutissime in eo perseverant, licet
aliae caussae repugnent. Ut enim videmus turbinem,
ab hoc solo quod semel puero intorqueatur, satis
virium acquirere ad perseverandum in suo motu per
aliquot horae minuta, interimque aliquot millia gyrorum
absolvere, quamvis mole sit exiguus, et tum aër
circumjacens, tum etiam terra, cui insistit, ejus motui
adversentur: ita facile credi potest, ex hoc solo quod
aliquis Planeta, cum primum factus est, fuerit motus,
eum a prima mundi origine ad hoc usque tempus,
absque ulla notabili imminutione celeritatis, circuitus
suos continuare potuisse: quia multo brevius est tempus
quinque vel sex millium annorum, a quibus mundus
stetit, si cum magnitudine alicujus Planetae comparetur,
quam tempus unius horae minuti cum exigui
turbinis mole collatum.
Descartes PPh 192-194