— 364 —
      Nunc vero, quia paulo ante diximus ex disciplinis
ab alijs cognitis solas Arithmeticam et Geometriam
ab omni falsitatis vel incertitudinis vitio puras existere:
ut diligentius rationem expendamus quare hoc
ita sit, notandum est, nos duplici via ad cognitionem
— 365 —
rerum devenire, per experientiam scilicet, vel deductionem.
Notandum insuper, experientias rerum saepe
esse fallaces, deductionem vero, sive illationem puram
unius ab altero, posse quidem omitti, si non videatur,
sed nunquam male fieri ab intellectu vel minimum rationali.
Et parum ad hoc prodesse mihi videntur illa
Dialecticorum vincula, quibus rationem humanam regere
se putant, etiamsi eadem alijs usibus aptissima
esse non negem. Omnis quippe deceptio, quae potest
accidere hominibus, dico, non belluis, nunquam ex
mala illatione contingit, sed ex eo tantum, quod experimenta
quaedam parum intellecta supponantur, vel
judicia temere et absque fundamento statuantur.
Descartes Reg 364-365