— 192 —
Quodque ait Aristoteles, I. Meteorologic.
cap. 6, de Fixis, eas etiam ab Aegyptiis comatas nonnunquam
visas fuisse, puto de his planetis potius esse
intelligendum; quod autem refert de coma cujusdam
ex stellis quae sunt in femore Canis, a se conspecta,
vel ab aliqua in aëre valde obliqua refractione, vel
potius ab illius oculorum vitio processit: addit enim
minus fuisse conspicuam, cum oculorum aciem in
ipsam intendebat, quam cum remittebat.
Descartes PPh 192