— 192 —
CXL.
De principio motus
Planetae.

      Nunc vero, expositis iis omnibus quae ad Cometas
spectant, revertamur ad Planetas, putemusque sidus N
minoris agitationis esse capax, sive minus habere soliditatis,
quam globulos secundi elementi qui sunt versus
circumferentiam nostri coeli, sed tamen aliquanto
plus habere, quam aliquos ex iis qui sunt versus Solem.
Unde intelligemus illud, statim atque a vortice
Solis abreptum est, continuo versus ejus centrum
descendere debere, donec devenerit ad eos globulos
coelestes, quibus in soliditate, sive in aptitudine ad perseverandum
in suo motu per lineas rectas, est aequale.
Cumque tandem ibi erit, non amplius ad Solem magis
accedet, nec etiam ab eo recedet, nisi quatenus ab
aliquibus aliis caussis nonnihil hinc inde propelletur;
sed inter istos globulos coelestes libratum, circa Solem
assidue gyrabit, et erit Planeta.
Descartes PPh 192