— 190 —
CXXXVII.
Quomodo etiam trabes
appareant.

      Denique, si oculus sit versus punctum S, impedietur
a radiis Solis ne Cometam ipsum videre possit, sed
videbit tantum ejus comae partem, instar igneae trabis,
quae apparebit vel vesperi vel mane, prout oculus propior
erit puncto 4 vel puncto 2; atque forte una mane
et alia vesperi poterit apparere, si oculus in ipso puncto
medio 5 exsistat.
CXXXVIII.
Cur Cometarum cauda,
non semper in
parte a Sole directe
aversa, nec semper
recta videatur.

      Et quidem haec coma vel cauda interdum recta, interdum
nonnihil incurva esse debet; interdumque in
— 191 —
recta linea, quae transit per centra Cometae et Solis,
interdum nonnihil ab ea deflectens; ac denique interdum
latior, interdum angustior, vel etiam lucidior,
cum nempe radii laterales versus oculum convergunt.
Haec enim omnia sequuntur ab irregularitate sphaeroidis
DEFGH: quippe versus polos, ubi ejus figura
depressior est, caudas Cometarum exhibere debet magis
rectas et latas; in flexu qui est inter polos et eclipticam,
magis curvas, et a Solis opposito deflectentes;
et secundum istius flexus longitudinem, magis lucidas
et angustas. Nec puto quicquam hactenus circa Cometas
fuisse observatum, saltem quod nec pro fabula,
nec pro miraculo sit habendum, cujus caussa hic non
habeatur.
CXXXIX.
Cur tales comae circa
Fixas aut Planetas
non appareant.

      Quaeri tantum potest, cur non etiam comae circa
stellas fixas, ac circa altiores planetas Jovem et Saturnum,
appareant. Sed facilis responsio est. Primo, ex
eo quod non soleant videri in Cometis, cum eorum
diameter apparens non est major quam fixarum, quia
tunc isti radii secundarii non habent satis virium ad
oculos movendos. Ac deinde, quantum ad fixas, quia
cum lumen a Sole non mutuentur, sed illud ex se ipsis
emittant, ista earum coma, si quae sit, hinc inde in omnes
partes spargi debet, atque esse perbrevis; jamque
revera circa ipsas talis coma esse videtur: neque enim
uniformi linea circumscriptae, sed vagis radiis undique
cinctae apparent; et non male forsan earum etiam
scintillationem (cujus tamen plures aliae causae esse
possunt) huc referemus. Quantum autem ad Jovem
et Saturnum, non dubito quin, ubi aër est admodum
purus, breves etiam interdum comae, in partem a Sole
— 192 —
aversam protensae, circa ipsos videantur; et scio me
tale quid alicubi olim legisse, quamvis auctoris non
recorder.
Descartes PPh 190-192