— 277 —
      Par. IV. Per Jus itaque naturae intelligo ipsas naturae leges, seu regulas,
secundum quas omnia fiunt, hoc est, ipsam naturae potentiam
atque adeo totius naturae, et consequenter uniuscujusque
invidui naturale Jus eo usque se extendit, quo ejus potentia; et
consequenter quicquid unusquisque homo ex legibus suae naturae
agit, id summo naturae jure agit, tantumque in naturam habet juris,
quantum potentia valet.
      Par. V. Si igitur cum humana natura ita comparatum esset, ut
homines ex solo rationis praescripto viverent, nec aliud conarentur,
tum naturae Jus, quatenus humani generis proprium esse consideratur,
sola rationis potentia determinaretur. Sed homines magis
caeca cupiditate, quam ratione ducuntur, ac proinde hominum
naturalis potentia, sive Jus non ratione, sed quocunque appetitu,
quo ad agendum determinantur, quoque se conservare conantur,
definiri debet. Equidem fateor, cupiditates illas, quae
ex ratione non oriuntur, non tam actiones, quam passiones esse
humanas. Verum quia hic de naturae universali potentia, seu Jure
agimus, nullam hic agnoscere possumus differentiam inter cupiditates,
quae ex ratione, et inter illas, quae ex aliis causis in nobis
ingenerantur: quandoquidem tam hae, quam illae effectus naturae
sunt, vimque naturalem explicant, qua homo in suo esse
perseverare conatur. Est enim homo, sive sapiens, sive ignarus
sit, naturae pars, et id omne, ex quo unusquisque ad agendum
determinatur, ad naturae potientiam referri debet, nempe quatenus
haec per naturam hujus, aut illius hominis definiri potest. Nihil
namque homo, seu ratione, seu sola cupiditate ductus, agit,
nisi secundum leges, et regulas naturae, hoc est ( per Art. 4. hujus
Cap.
), ex naturae jure.
Spinoza TP 277