— 188 —
Eodemque modo, si pellatur globus F
versus G , cum ejus actio pervenit ad H, ibi communicatur
globulis 7, 8, 9, qui praecipuum quidem ejus
radium mittunt ad G, sed alios etiam versus D et B
dispergunt. Hicque notanda est differentia, quae oritur
ex obliquitate incidentiae istarum actionum in circulum
CH: actio enim ab A ad C, cum perpendiculariter
incidat in illum circulum, radios suos aequaliter
utrimque dispergit versus D et E; actio autem ab F ad
H, quae in eundem oblique incidit, non dispergit suos
nisi versus ipsius centrum, saltem si obliquitas incidentiae
supponatur esse graduum 90; si vero supponatur
minor, nonnulli quidem ejus actionis radii etiam
in aliam partem mittentur, sed aliis multo debiliores,
et ideo vix sensibiles, nisi cum ista obliquitas est valde
parva: contra autem radii, qui versus centrum circuli
oblique sparguntur, eo sunt fortiores, quod ista obliquitas
est major.
CXXXVI.
Explicatio apparitionis
comae.

      Quorum omnium demonstratione percepta, facile
est illam transferre ad globulos coelestes: quamvis
enim nullus sit locus, in quo sic majusculi ex istis
globulis alios multo minores tangant, quia tamen ipsi
gradatim sunt minores et minores, a certo termino
usque ad Solem, ut dictum est, facile credi potest non
minorem esse differentiam, inter illos qui sunt supra
orbitam Saturni, et illos qui sunt juxta orbitam Terrae,
quam inter majores et minores mox descriptos: atque
— 189 —
inde intelligi effectum istius inaequalitatis non alium
esse debere in hac Terrae orbita, quam si minimi majusculis
immediate succederent; nec alium etiam in
locis intermediis, nisi

quod lineae secundum
quas isti radii disperguntur,
non sint rectae,
sed paulatim inflexae.
Nempe, si S sit Sol,
2 3 4 5 orbita per quam
Terra anni spatio defertur
secundum ordinem
notarum 2, 3, 4,
DEFG<H> terminus
ille a quo globuli coelestes
incipiunt gradatim
esse minores et minores
usque ad Solem (quem
terminum supra diximus
non habere figuram
sphaerae perfectae,
sed sphaeroidis irregularis,
versus polos multo
depressioris, quam
versus eclipticam), et
C sit Cometa in nostro
coelo existens: putandum
est radios Solis in hunc Cometam impingentes, ita
inde reflecti versus omnes partes sphaeroidis DEFGH,
ut ii qui perpendiculariter incidunt in F, maxima quidem
— 190 —
ex parte, recta pergant usque ad 3, sed tamen etiam
nonnulli ex ipsis hinc inde spargantur; et qui oblique
incidunt in G, non tantum recta pergant versus 4, sed
etiam ex parte refrangantur versus 3; et denique qui
incidunt in H, recta non perveniant ad orbitam Terrae,
sed tantum reflexi versus 4 et 5, sicque de caeteris.
Unde patet, si Terra sit in orbitae suae parte 3, hunc
Cometam ex ea visum iri cum coma in omnes partes
dispersa; quod genus Cometae Rosam vocant: radii
enim directi a C ad 3, ejus caput; alii autem debiliores,
qui ex E et G versus 3 reflectuntur, ejus crines
exhibebunt. Si vero Terra sit in 4, idem Cometa ex ea
videbitur per radios rectos CG 4, et ejus coma, sive
potius cauda, versus unam tantum partem protensa,
per radios ex H et aliis locis, quae sunt inter G et H,
versus 4 reflexos. Eodemque modo, si Terra sit in 2,
Cometa ex ea videbitur ope radiorum rectorum CE 2,
et ejus coma ope obliquorum qui sunt inter CE 2 et
CD 2, nec alia erit differentia, nisi quod, oculo existente
in 2, Cometa mane videbitur, et coma ipsum
praecedet; oculo autem existente in 4, Cometa videbitur
vesperi, et caudam suam post se trahet.
Descartes PPh 188-190