— 188 —
      CCLXVI. Atque eo pacto, uti jus Civile commune
fuit tanquam surculus, ex quo jus gentium majorum
in jus gentium minorum effloresceret; ita jus
Praetorium fuit tanquam Tradux, quo jus Civile antiquum
Legis
xii. Tabb. in jus Civile novum Constitutionum
traduceretur.
      CCXVII. Atque ex hac perpetua successione caussarum
juris optimi, quas a prima usque humanitate
contexuimus, vides jus optimum a majoribus gentibus
paternis Imperiis, Clientelisque fundatum ut virtute
partum
, ita virtute fuisse custoditum: nam
ut patrum inertia laxatum est, aut amissum, ita insignes
— 189 —
in rep. Rom. fecisse mutationes. Id enim moribus
receptum a Romanis, in jus Quiritium divisum
est duplex, alterum publicum, quod auspiciis Gentes,
Connubia, Magistratus, Sacerdotia
Patribus custodivit;
privatum alterum, quo agrorum dominia continebantur:
et ut jure patriae potestatis, et multo
magis jure nexi resp. fundata est; ita eadem utroque
aucta, et amplificata, ut latius in Leg. xii. Tabb.
disquisitione lib. II. explicabimus. [>]

Vico Univ20 188-189