— 187 —
Cum autem globus C pellit tres simul 1, 2, 3 versus
B, non ita potest ejus actio ab illis ad unum aliquem
remitti; et, quantumvis moveantur, semper aliqui ex
— 188 —
ipsis actionem illam oblique excipiunt; ideoque, quamvis
praecipuum ejus radium recta versus B deducant,
innumeros tamen alios debiliores utrimque versus D
et E dispergunt. [>]
Descartes PPh 187-188