— 186 —
CXXXV.
Explicatio istius refractionis.
      Consideremus, exempli caussa, hanc figuram, in qua
multis globulis perexiguis incumbunt alii multo majores,
— 187 —
putemusque ipsos esse omnes in continuo motu,
quemadmodum globulos secundi elementi supra descripsimus:
adeo ut, si unus ex ipsis versus aliquam
partem pellatur, exempli caussa, A versus B, ejus actio
aliis omnibus qui reperientur

in linea recta,
ab ipso versus illam
partem protensa,
sine mora communicetur.
Ubi notandum
est, actionem quidem
istam ab A usque ad
C integram pervenire,
sed aliquam tamen
ejus partem a C ad B
transire posse, ac residuum
versus D et E dispergi. Globus enim C non potest
pellere globulum 2 versus B, quin simul etiam pellat
globulos 1 et 3 versus D et E. Neque est par ratio, cum
globus A pellit duos globos 4 et 5 versus C; quamvis
enim haec ejus actio a duobus illis globis 4 et 5 ita excipiatur,
ut videatur etiam deflecti versus D et E, recta
tamen tendit ad C: tum quia globi isti 4 et 5, aequaliter
utrimque ab aliis sibi vicinis suffulti, totam illam restituunt
globo 6; tum etiam quia continuus eorum motus
efficit, ut nunquam per ullam temporis moram haec
actio a duobus simul excipiatur, sed tantum, ut successive
nunc ab uno et mox ab altero transmittatur.
Descartes PPh 186-187