— 186 —
CXXXIV.
De quadam refractione,
a qua ista coma
dependet.

      Quorum omnium rationes ut intelligantur, novum
quoddam genus refractionis, de quo in Dioptrica non
actum est, quia in corporibus terrestribus non notatur,
hic est considerandum. Nempe, ex eo quod globuli
coelestes non sint omnes inter se aequales, sed
paullatim minuantur a certo termino, intra quem
continetur sphaera Saturni, usque ad Solem, sequitur
radios luminis, qui per majores ex istis globulis communicantur,
cum ad minores deveniunt, non modo
secundum lineas rectas progredi debere, sed etiam ex
parte ad latera refringi et dispergi.
Descartes PPh 186