— 186 —
      CCXIII. Sed bona, et magna parte harum caussarum,
quibus Jurisprudentia Rom. propria efformabatur,
difformari incipiebat: nam libertas opinandi de
moribus introducta, nisi singulari virtute regatur, sententiarum
monstra parere solet; ut nostris temporibus
ex hac caussa innumeras opiniones per summam sapientiam,
et pietatem a Pontificibus Maximis damnatas, et
in dies damnari observamus: et ubi beneficia petuntur,
non dantur, nisi Sapientes ii sint, quorum in manu
est ea dare, plerumque immeritis conferuntur; cumque
Augustus instituisset, jus respondendi beneficio peti
posse
; hinc in tanta copia Jurisconsultorum, quantam
fuisse ab eo ad Adrianum usque necesse est, vix ad
quatuordecim quindecim memoria dignos Pomponius numerat:
atque hinc Praetorum superiora edicta corrigendi
effrenata licentia.
      His de caussis Adrianus Optimus Princeps Edictum
Perpetuum
componi Salvio Juliano, sapientissimo J. C.
mandavit, quod ut plurimum ex translaticiis edictis,
et aequitatis naturalis diu spectatae conscripsit,
ex quo deinceps Praetores jus dicerent, sublata licentia
mutandi: constituitque, munus publice de jure respondendi
non ultra beneficio peti, sed praestari, nempe
spectatis legum scientia, et morum gravitate Jurisconsultis,
qui sui fiducia populo ad respondendum multo
— 187 —
ante se praepararant: atque ii cum ad Judicum
Consultationes responderent, inauditis caussarum Patronis,
nam responsa obsignata, et occulta dabant, integerrima
dabant. Unde Eloquentia Forensis prorsus
obmutuit; cui gravis et culta Jurisconsultorum elegantia
successit: et ita in immensum aucta Jurisconsultorum dignitate,
et maxima quaestionum ad Edictum
Perpetuum
frequentia, omnino desiit Jurisprudentia
ad Leg. xii. Tabb. coli, et tota coepit ad Edictum
Perpetuum
celebrari.
Vico Univ20 186-187