— 185 —
Ut videmus in sagittis per aërem
volantibus, pennatam earum partem esse semper alia
inferiorem cum ascendunt, et superiorem cum descendunt.
Denique plures aliae rationes dari possent, cur
Cometae a nobis non videantur, nisi quamdiu transeunt
per nostrum coelum: ex minimis enim momentis
pendet, ut idem corpus radiis reflectendis aptum sit
vel ineptum: et de ejusmodi particularibus effectis, de
quibus satis multa experimenta non habemus, sufficere
debent verisimiles causae, licet eae forte non sint verae.
CXXXIII.
De cometarum coma,
et variis ejus phaenomenis.

      Praeter haec autem, observatur etiam circa Cometas,
longam radiorum veluti comam fulgere, a qua
nomen suum acceperunt; atque istam comam semper
— 186 —
in parte a Sole praeterpropter aversa videri: adeo ut
si Terra stet in linea recta inter Cometam et Solem,
crines in omnes partes dispersi circa illum appareant.
Et Cometa anni 1475, cum primum visus est, comam
praeferebat; in fine autem suae apparitionis, quia in
opposita coeli regione versabatur, comam post se trahebat.
Haec etiam coma longior est vel brevior: tum
ratione magnitudinis Cometae, in minoribus enim
nulla apparet, nec etiam in magnis, cum a nostro
aspectu recedentes perexigui esse videntur; tum etiam
ratione loci, caeteris enim paribus, quo terra remotior
est a linea recta, quae duci potest a Cometa ad
Solem, eo ipsius coma longior est; et interdum latente
Cometa sub radiis Solis, ejus comae extremitas instar
trabis igneae sola conspicitur. Ac denique coma ista
interdum paullo latior est, interdum angustior; interdum
recta, interdum curva; et interdum a Sole directe
aversa, interdum non ita praecise.
Descartes PPh 185-186