— 184 —
Nam rationi valde consentaneum est, primo, ut putemus,
dum Cometa transit ab N per C versus 2, illam
ejus partem quae sideri S obversa est, magis agitari et
rarefieri propter actionem istius sideris, quam aliam
partem ab eo aversam. Secundo, ut putemus agitatione
ista, tenuiores et (ut ita loquar) molliores particulas
tertii elementi, quae sunt in ejus superficie, ab
ea separari: unde fit ut radiis reflectendis aptior evadat,
quam superficies alterius partis. Quemadmodum
ex iis quae de igne infra dicuntur, poterit intelligi,
— 185 —
rationem ob quam carbones extincti videntur nigri,
non aliam esse quam quod omnis eorum superficies,
tam interna quam externa, particulis istis tertii elementi
mollioribus contecta sit; quae particulae molliores
cum ignis vi a reliquis separantur, carbones,
qui nigri erant, in cineres, non nisi ex duris et solidis
particulis conflatos atque ideo albos, mutantur; et
nulla sunt corpora reflectendis radiis magis apta quam
alba, nulla minus quam nigra. Tertio, ut putemus
partem illam rariorem Cometae, alia minus aptam esse
ad motum, et ideo, juxta leges Mechanicae, debere
semper esse in concava parte lineae curvae, quam
Cometa motu suo describit: quia sic alia paulo tardius
incedit, et cum lineae istius cavitas semper respiciat
centrum vorticis in quo est Cometa (ut hic cavitas
ejus partis N C 2 respicit centrum S, cavitas partis
2 3 4 respicit F etc), ideo illum ex uno vortice in alium
transeundo converti.
Descartes PPh 184-185