— 184 —
      Nec tamen abnuerim, Labeonem, ut Pomponius
innuit, studiis sapientiae dedisse operam, hoc est Stoicae
— 185 —
Philosophiae. Sed ea, ut de Celso supra diximus,
viri, non Jurisconsulti Philosophia est. Etenim ut reip.
Optimatium propria est aequitas Civilis, quae jus censet
utilitate; ita Regni, quod legibus est admistum,
propria est aequitas naturalis, quae jus censet honestate.
      Ut autem eae sectae fundarentur necesse fuit,
quaedam principia juris utrique sectae communia statuere,
ex quorum confectis rationibus altera alteram
oppugnaret; et quaedam nomina definire, quo artis vocabulario
utrique alteros intelligerent. Communia autem
Jurisconsultis Principia fuere Dogmata Metaphysica,
de quibus nos supra diximus, et quaedam
Placita, quae dicuntur Regulae juris Antiqui, et verba
artis
, in quae convenirent, definita; quae sunt sub Tit.
de Verbor. Signific.
, et passim alibi. Ex his principiis
juris
, his placitis juris, his definitis nominibus juris,
et notitia omnis juris Rom. conditi, Jurisconsulti Topicam
Legalem
sibi crearunt, qua argumenta ad disputandum
de jure controverso invenirent, Capitoniani ex
utilitate civili, quapropter Jurisconsulti Politici, Labeoniani
ex aequitate naturali, qui proinde Jurisconsulti
Morales
appellari commode possent.
      Quae cuncta nasci apud Spartanos non potuerunt,
apud quos leges, quia non scriptae, semper praesenti
et vulgari lingua diserte loquebantur; nec apud Athenienses,
inter quos quotannis emendabantur; et Pragmatici
Topicam legalem non callebant, qui Legum
historiam
tenebant, non potestatem, et vim; Oratores
prae caussae studio spectabant jura legum; Philosophi
circa suae Reip. leges numquam versati sunt. Per has
rationes vix lata Lege xii. Tabb., et Legum, et Interpretandi
scientia
fuit, ut Pomponius tradit, apud Collegium
— 186 —
Pontificum: et ex caussis, quas supra continenti
serie disseruimus ea conversio rerum facta est, ut
quemadmodum principio Formulae Pontificum de jure
privato disputatione Fori in jus Civile abibant; postea
disputatio Sectarum excussit jus naturale, juris Civilis
reverentia
contectum Edictis Praetorum; vel juris
Civilis auctoritate
munitum Senatusconsultis, vel
Constitutionibus Principum.
Vico Univ20 184-185-186