— 8 —
      Ea igitur, quae enti aequipollent, quinque sunt (unde
sex ille transcendentium numerus evulgatus est): res, aliquid,
unum, verum, bonum.
Ista iuxta primam principalemque
significationem idem significant quod et ens. Eorum
scilicet tum singula tum plura quodlibet cum ente convertuntur,
quae secundum propriorem proximioremque significationem
distinguuntur. Primo enim ens de principali suo
significato actum significat essendi; secundo rem (a qua
reor ratum que deducitur) magis communiter, nempe tum
actum essendi, tum quidditatem ipsam et essentiam; tertio
unum significat ens et rem, ut indivisum quiddam (nihil
quippe est, nisi sit hoc vel illud et secundum se unum);
quarto aliquid significat ens, rem, unum, ut divisum
quiddam atque distinctum ab alia quacunque re, uno et
ente (aliquid nempe dicitur, quasi aliud quid); quinto verum
— 9 —
significat aliquid, ens, rem, unum secundum convenientiam
ad intellectum concipientem (verum quippe iuxta
propriam istiusmodi rationem definitur, cuius conceptus
ei quod est extra conceptum quadrat); sexto bonum dicitur
ens, res et caetera secundum talem convenientiam
eorum ad voluntatem, qualis est verorum ad intellectum.
Bonum vero iuxta communiorem significationem, qua cum
ente convertitur et reliquis aequipollet, est quatenus naturaliter
significat; idem namque est bonum aurum, verum
aurum, quoddam aurum, unum purumque aurum, res quae
aurum, ens aurum. [>]
Bruno Sum 8-9