— 182 —
CXXXII.
Cur Cometae a nobis
non videantur, cum
sunt extra nostrum
coelum: et obiter, cur
carbones sint nigri,
et cineres albi.

      Cometarum autem lumen, cum sit multo debilius
quam Fixarum, non satis habet virium ad oculos nostros
movendos, nisi sub angulo satis magno videantur,
et ideo ratione distantiae non apparent, cum a coelo
nostro sunt nimis remoti; notum enim est, quo magis
aliquod corpus a nobis remotum est, eo sub minori
angulo videri. Cum autem ad ipsum propius accedunt,
variae esse possunt rationes, ob quas priusquam
in illud ingrediantur, conspicui non sint: quarum
— 183 —
quaenam sit praecipua, non facile est definire. Nam,
exempli caussa, si oculus spectatoris sit versus F, nondum
videbit Cometam in 2, quia ibi cingetur adhuc

materia vorticis ex quo egreditur; et tamen videbit
illum in 4, ubi erit remotior. Cujus rei ratio esse potest,
quod radii sideris F tendentes versus 2, ibi refringantur.
— 184 —
in superficie convexa materiae vorticis AEIO,
quae Cometam adhuc involvit, et refractio illa ipsos
removeat a perpendiculari, juxta ea quae in Dioptrica
explicui: quia nempe radii isti multo difficilius transeunt
per hanc materiam vorticis AEIO, quam per
illam vorticis AEVX: unde fit, ut longe pauciores
perveniant ad Cometam, quam si refractio ista non
fieret; hique pauciores, inde ad oculum reflexi, possunt
esse nimis debiles ad eum movendum. Alia vero
ratio est, quod valde sit credibile, quemadmodum eadem
semper Lunae facies terram respicit, ita semper
eandem cujusque Cometae partem versus centrum vorticis
in quo versatur, converti, eamque solam radiis
reflectendis aptam esse. Sic nempe, cum Cometa est
in 2, illa ejus pars quae radios potest remittere, opposita
est centro S, nec ideo videri potest ab iis qui sunt
juxta F; sed progrediendo a 2 ad 3, invertit se brevi
tempore versus F, atque ideo ibi tunc incipit videri.
Descartes PPh 182-184