— 182 —
CXXXI.
An Fixae in veris locis
videantur: et quid sit
Firmamentum.

      Hicque obiter est advertendum, radios ab Y ad terram
venientes, oblique incidere in lineas AE et VX,
quae designant superficies, in quibus vortices isti terminantur,
et ideo in ipsis refringi. Unde sequitur, stellas
fixas non videri omnes ex terra, tanquam in locis
in quibus revera exsistunt, sed tanquam si essent in
locis superficiei vorticis AEIO, per quae transeunt illi
earum radii, qui perveniunt ad terram, sive ad viciniam
Solis; ac forte etiam unam et eandem stellam in
duobus aut pluribus ejusmodi locis apparere. Quae
loca cum non deprehendantur fuisse mutata, ex quo
ab Astronomis notata sunt, non puto aliud quam
istas superficies per nomen Firmamenti esse intelligendum.
Descartes PPh 182