— 181 —
      CCXI. Insuper Augustus, ut omnes eum omnis
Rom. Juris Fontem
agnoscerent, quando antea Patricj,
qui fiduciam studiorum suorum habebant, ut Pomponius
narrat consulentibus respondebant, constituit,
sub majoris auctoritatis imagine, ut Jurisconsulti
— 182 —
ex sua auctoritate responderent; et sic publice respondendi
munus instituit; idque beneficio petentibus dare
coepit
. Atque ita coepit Jurisprudentia e manibus patriciorum
elabi.
      Sed heic foedus occurrit Eruditorum Anachronismus,
putantium ab Augusto jus respondendi datum
esse Jurisconsultis ea auctoritate, ut judici recedere
a responsis eorum non liceret
: quae sane errandi
necessitas iis ab ipso par. non fiebat, cum ibi a Caesare,
non ab Augusto dicatur: deinde Pomponius non id
ait, beneficio dedisse petentibus jus respondendi hac
tanta auctoritate, sed ut ex auctoritate responderent,
ut major juris auctoritas (quam cuique praestabat privata
suorum studiorum fiducia) haberetur. Et sane
quî fieri poterat sub Augusto, ut Judices Jurisconsultorum
Responsa in judicando sequi tenerentur, cum
et sub eo, et diu sub sequentibus Principibus is ordo
Judiciorum fuerit, ut si de formula quaestio Juris existeret,
Judex litigantes ad Praetorem remitteret, a quo
certius sive explicatius jus reportarent.
      Quid igitur? In par. Responsa Prudentum Caesar
non Augustus, sed Adrianus est, qui notatus forsan per
A. non perscriptus apud Pomponium errori locum fecit.
Adrianus enim, qui effrenem Praetornm licentiam in Edictis
figendis refigendisque, Edicto Perpetuo, quod Salvio
Juliano
componendum mandavit, coërcere volebat;
si ejusmodi juris quaestiones de formula, quam Praetor
ex Edicto Perpetuo dictasset, quas, quia ex Edicto
Perpetuo
dictabat, multas et crebras oriri necesse erat,
constituit, ut de ea re certi Jurisconsulti publice instituti
a Judicibus ipsis consulerentur; ex quorum signatis
responsis
Judices sententias ferre tenerentur. Quod
— 183 —
munus ne praetura quidem functis petentibus dare
voluit, rescribens, non esse id munus, quod ab Augusto
beneficio peti solebat
, sed esse munus quod ipse beneficio
daret
, intelligens viris justitia, et prudentia
praeclarissimis.
Vico Univ20 181-182-183