— 180 —
CXXX.
Quomodo fixarum lumen
ad Terram usque
perveniat.

      Quaeri quidem potest cur Cometae non appareant,
nisi cum in nostro coelo versantur, cum tamen Fixae conspicuae
sint, licet ab ipso longissime distent. Sed in
eo differentia est, quod Fixae, lumen a se ipsis emittentes,
multo fortius illud vibrent quam Cometae, qui
tantum illud, quod a Sole mutuantur, ad nos reflectunt.
Et quidem, advertendo lumen cujusque stellae
esse actionem illam, qua tota materia vorticis in quo
versatur, ab ea recedere conatur, secundum lineas
rectas ab omnibus ejus superficiei punctis eductas,
sicque omnem materiam vorticum circumjacentium
premit, secundum easdem lineas rectas vel alias
aequipollentes: (cum nempe istae lineae, per alia corpora
oblique transeuntes, in ipsis refriguntur, ut
in Dioptrica explicui), facile credi potest non modo
lumen proximarum stellarum, ut F et f, sed etiam remotiorum,
ut Y, vim habere movendi oculos incolarum
terrae, qui putandi sunt non longe abesse a centro
S. Cum enim illarum, simulque vorticum ipsas circumjacentium
— 181 —
vires, in perpetuo aequilibrio versentur,
vis radiorum ab F venientium versus S minuitur
quidem a materia vorticis AEIO ipsis renitente, sed
 10
tamen non tota deletur, nisi in centro S; ideoque
nonnulla pervenire potest usque ad terram, quae aliquantulum
— 182 —
distat ab isto centro. Itemque, radii ab Y
ad terram venientes, transeundo per vorticem AEV,
nihil in eo suarum virium amittunt, nisi ratione distantiae;
non enim eorum vim magis minuit materia
hujus vorticis, ex eo quod ab F recedere conetur,
versus partem suae circumferentiae VX, quam auget
ex eo quod etiam tendat ab F versus aliam partem
circumferentiae AE: atque ita de caeteris.
Descartes PPh 180-181-182