— 180 —
      CCX. Atque in Fideicommissorum caussa omnium
primum coepit ex Edictis Praetorum quoque nasci Jus
Optimum
, quod hactenus ab Urbe usque Condita ex
actibus legitimis
parabatur, significatione tamen, ut paullo
ante diximus, juris certissimi; nam acceptione juris
— 181 —
solemnis, nomen et jus heredis apud heredem fideicommisso
oneratum mansit.
      Hinc regulam licet statuere, omnia de bonorum
possessionibus
edicta, omnes actiones praetorias post
Augusti tempora a Praetoribus esse introductas. Nam
si Augustus ipse sapientum Consilium adhibuit in re tantae
utilitatis, quantam ei Trebatius maximae auctoritatis
Jurisconsultus suasit, et tamen Augustus veluti
tentabundus semel atque iterum, vel quia per
ipsius salutem quis rogatus esse diceretur, vel ob insignem
quorundam perfidiam, jussit Consulibus auctoritatem
suam interponere
, (quam paullo supra interpretati sumus
non juris, sed dignitatis), ut inde sensim in jus
necessarium abiret: si inquam id tanta sedulitate egit
Augustus, ne acerbe jus Civile perrumperet: putamus
Servianam, atque adeo Paullianam, Calvisianam, aliasque
actiones praetorias sive rescissorias, sive restitutorias in
integrum
, quibus jus Civile corrigitur, ante Augustum
natas esse? Deinde Augustus lege Pappia Poppaea tum
in caducariis capitibus, ut exhaustum aerarium repararet,
tum caelibatus poenis, ut populus Romanus
bellis Civilibus pene vastus celebrarentur, et tamen
non sine invidia tantam diligentiam adhibuit: et putamus
Praetores jam bonorum possessiones ante eum
dedisse in pauperiem aerarj, et ad orbitatem fovendam;
quando poterat Princeps hanc juris praetorj partem in
perpetuum extinguere, quam Praetores ipsi ante Adrianum
in annos singulos poterant?
Vico Univ20 180-181