— 179 —
Nam si putemus oculum spectatoris
esse prope centrum F, Cometa illi multo major
et celerior apparebit in 3, ubi primum videri incipiet,
quam in 4 ubi desinet: quia linea F 3 multo brevior
— 180 —
est quam F 4, et angulus F 4 3 acutior quam angulus
F 3 4. Si autem spectator sit versus Y, Cometa quidem
illi aliquanto major et celerior apparebit in 5, ubi
videri incipiet, quam in 8, ubi desinet; sed maximus
et celerrimus apparebit, dum erit inter 6 et 7, ubi erit
spectatori proximus. Adeo ut, dum erit in 5, apparere
possit inter stellas Virginis; dum inter 6 et 7, prope polum
Borealem, et ibi una die triginta vel quadraginta
gradus percurrere; ac tandem occultari in 8, prope
stellas Piscis septentrionalis: eodem modo atque ille
mirabilis Cometa anni 1475, qui dicitur a Regiomontano
observatus.
Descartes PPh 179-180