— 179 —
Et quia
hic Cometa in vortice Y mediam tantum partem istius
gyri, et multo minus in vortice F, nunquamque in
ullo multo plus percurrit: idcirco tantum per paucos
menses in eodem vortice manere potest. Atque si consideremus
illum a nobis videri non posse, nisi quamdiu
est in illo vortice, prope cujus centrum versamur;
atque etiam non prius ibi apparere, quam materia
alterius vorticis, ex quo venit, ipsum sequi et circumfluere
plane desierit: cognoscemus quo pacto, quamvis
idem Cometa maneat semper ejusdem magnitudinis
et fere semper aeque celeriter moveatur, debeat
tamen videri major et celerior, initio sui cursus apparentis,
quam in fine; ac interdum in medio maximus
et celerrimus putari. [>]
Descartes PPh 179