— 179 —
CXXIX.
Horum phaenomenωn
explicatio.

      Quae omnia hic facile intelliguntur. Videmus enim
eundem Cometam, aliam coeli partem in vortice F,
aliamque in vortice Y permeare, ac nullam esse per
quam non possit hoc pacto aliquando transire. Putandumque
est ipsum fere eandem celeritatem semper
retinere: illam scilicet quam acquirit transeundo per
vorticum extremitates, ubi materia coelestis tam cito
movetur, ut intra paucos menses integrum gyrum
absolvat, quemadmodum supra dictum est. [>]
Descartes PPh 179