— 179 —
      CCIX. Praeterea Augustus coepit augere Praetorum
Potestatem Edicta proponendi, quibus jus Civile
corrigerent
, et emendarent, initio facto a Fideicommissis,
ut in necessariam juris praestationem abirent: cujus rei
ipse Justinianus eam civilem, vulgo politicam rationem
affert, quod justum videbatur, et populare erat.
Sed in hac re Eruditi communiter labuntur: namque
id jus a Praetoribus sub Augusto, non ab Augusto,
— 180 —
neque Senatusconsulto ad Orationem Augusti introductum
est; cum Fideicommissa etiam postea nullum jus
Optimum
, nullum jus Quiritium peperissent; quod
parere necesse fuit, si aut Princeps, aut Senatus id
jus constituisset. Itaque concedendum quidem est, Augustum
super ea re Sapientum Consilium adhibuisse, in
quibus Trebatius ei suasit Fideicommissorum utilitatem:
concedendum quoque est, Augustum jussisse
Consulibus super ea re auctoritatem suam interponere

(quam interpretor non juris, sed dignitatis); qua moti
heredes gravati satis pudori facerent, et suae fidei
commissa praestarent. Sed hoc, quia justum videbatur,
et populare erat, paullatim conversum est in assiduam
jurisdictionem; tantusque eorum favor fuit, ut
paullatim etiam proprius Praetor crearetur, qui de Fideicommissis
jus diceret
, quem Fideicommissarium appellarunt.
Tamen vel Institutionum temporibus
sub Justiniano jus Testamentorum a jure Codicillorum
erat longe aliud: nam quod Labeo Codicillos
fecisset
, alterius sectae Jurisconsultorum Princeps,
jam nemini dubium esset, quin Codicilli jure optimo
admitterentur
, ut refert Justinianus; accipiendum
est de altera juris optimi parte, hoc est de necessaria
juris praestatione
, non de altera, nempe de
juris solemnitate
, de qua utraque supra diximus.
Vico Univ20 179-180