— 176 —
CXXVII.
De continuatione motus
Cometae per diversos
vortices.

      Cum autem per hunc vorticem AEIO hac ratione
progreditur, tantam vim agitationis acquirit, ut facile
inde in alios vortices migret, atque ex his in alios.
Notandumque est, cum pervenit ad 2, egrediturque
limites vorticis in quo est, ipsum adhuc aliquandiu
retinere ejus materiam circa se fluentem, nec plane ab
ea liberari, donec satis alte in alium vorticem AEV
penetrarit: nempe donec pervenerit ad 3. Eodemque
modo ducit secum materiam hujus secundi vorticis
— 177 —
versus 4 in fines tertii, et hujus tertii versus 8 in fines
quarti; sicque semper idem facit, quoties ex uno
vortice in alium migrat. Et linea quam motu suo describit,
 10
diversimode incurvatur, pro diverso motu materiae
vorticum per quos transit. Ita ejus pars 2 3 4
plane alio modo inflexa est quam praecedens NC2:
— 178 —
quia materia vorticis F vertitur ab A per E versus V, et
materia vorticis S ab A per E versus I; istius autem
lineae pars 5 6 7 8 est fere recta, quia materia vorticis in
quo est, supponitur gyrare circa axem XX. Et sidera
ex unis vorticibus in alios hoc pacto migrantia sunt
Cometae: ipsorumque omnia phaenomena hic explicare
conabor.
CXXVIII.
Phaenomena Cometarum.
      In primis observatur illos, sine ulla regula nobis
nota, unum per hanc, alium per illam coeli regionem
transmeare, ac intra paucos menses aut dies a conspectu
nostro abire, nec unquam plus, aut certe non
multo plus, sed saepe multo minus quam mediam coeli
partem percurrere. Ac quidem cum primum apparere
incipiunt, solere satis magnos videri, nec postea valde
augeri, nisi cum valde magnam coeli partem percurrunt;
cum autem desinunt, gradatim semper imminui;
atque initio, vel saltem circa initia sui motus, videri
celerrime moveri, sub finem autem lentissime. Ac de
uno duntaxat memini me legisse, quod circiter mediam
coeli partem peragrarit: de illo scilicet qui dicitur
anno 1475, primo tenui capite ac tardi motus,
inter stellas Virginis apparuisse, ac paulo post mirae
magnitudinis factus, per polum Borealem tam celeriter
incessisse, ut portionem circuli magni triginta
vel quadraginta graduum, una die, descripserit; ac
— 179 —
tandem prope stellas Piscis septentrionalis, sive in
signo Arietis paulatim videri desiisse.
Descartes PPh 176-177-178-179