— 175 —
      CCIV. Postremo in rep. mere regia, quia unius
consistit metu, criminum poenae crudeles: sed apud
unum, et summum, datur, perraro tamen, Clementiae
aditus. In rep. Optimatium mera, quia paucorum
est imperium adversus multitudinem obtinendum,
severa exempla quoque ab Ordine eduntur in reos:
cujus vestigium mansit in nostri Temporis Foris, ut
poena mortis ordinaria dicatur: neque poenae Clementia
temperantur; quia summum Imperium stat apud
— 176 —
plures. Unde severissimae Spartanorum poenae: ex quo
genere sunt priscae inter Romanos poenae, que in xii.
Tabb. relatae sunt, oboeratorum corporum vivorum sectiones,
dejectiones falsorum de saxo; eorum, qui fruges
noctu pavere, aut secuere suspendia; et judicum,
qui ob pecuniam male judicarunt, suprema supplicia
.
Et Athenis, resurgente Optimatium potentia, Leges
Draconis sanguine scriptae
. Quam sane, neque aliam
legum severitatem, qua vel Horatius damnatus est,
queruntur Patricj juvenes apud Livium, qui ob id
Tarquinios, et Regnum malunt: quam severitatem
mox ipsi experti sunt misero illo Rom. virtutis exemplo,
quo duo Bruti filj, patre dictante poenas,
in praeclarissimae Domus orbitatem, securi percussi
sunt. Qui Livj locus non omnem libertatem
per Brutum populo constitutam monet, sed tantum,
ut ne reges singulos et perpetuos, sed binos annuosque
crearet. Quam non libertatem, sed libertatis originem
diserte appellat, inde magis, quia annuum imperium
Consulare factum est, quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate: omnia jura, omnia insignia
primi Consules tenent: id modo cautum est, ne si
ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur
.
Vico Univ20 175-176