— 149 —
      1) Ut ergo rem ipsam aggrediamur, ante omnia demonstrare
potest, secundum naturae leges omnia corpora, quae
in fluido lineam curvam describunt, ab ipsius fluidi
motu agi.
Omnia enim curvam describentia ab ea recedere conantur
per rectam tangentem (ex natura motus), oportet ergo
esse quod coerceat. Nihil autem contiguum est nisi fluidum (ex
hypothesi) et nullus conatus coercetur nisi a contiguo et moto (ex
natura corporis), fluidum ergo ipsum in motu esse necesse est.
Leibniz Tent 149