— 174 —
CXXVI.
De principio motus
Cometae.

      Jam itaque, si ponamus sidus N plus habere soliditatis
quam globulos secundi elementi, satis remotos a
centro vorticis S, quos supponimus omnes esse inter se
aequales, poterit quidem initio in varias partes ferri,
et magis vel minus accedere versus S, pro varia dispositione
aliorum vorticum, a quorum vicinia discedet;
potest enim diversimode ab ipsis retineri vel impelli;
ac etiam pro ratione suae soliditatis, quae quo major
est, eo magis impedit ne aliae causae postea ipsum deflectant
de ea parte in quam primum directum est.
Verumtamen non valde magna vi potest impelli a
— 175 —
vicinis vorticibus, quia supponitur juxta illos prius
quievisse; nec ideo etiam ferri contra motum vorticis
AEIO, versus eas partes quae sunt inter I et S, sed

tantum versus illas quae sunt inter A et S; ubi tandem
debet pervenire ad aliquod punctum, in quo linea
quam motu suo describit, tangat unum ex iis circulis,
— 176 —
secundum quos materia coelestis circa centrum S
gyrat; et postquam eo pervenit, ita cursum suum ulterius
persequitur, ut semper magis ac magis recedat a
centro S, donec ex vortice AEIO in alium migret.
Ut si moveatur initio secundum lineam NC, postquam
pervenit ad C, ubi haec linea curva NC tangit circulum,
qui ibi describitur a globulis secundi elementi
circa centrum S: non potest non statim recedere ab S
per lineam curvam C2, sitam inter hunc circulum, et
rectam eum in puncto C tangentem. Cum enim delatum
sit ad C, a materia secundi elementi magis remota
ab S quam ea quae est in C, ac proinde celerius
acta, sitque ipsa solidius, ut supponimus: non potest
non habere majorem vim ad perseverandum in suo
motu secundum lineam rectam tangentem istum circulum;
sed statim atque recessit a puncto C, occurrit
materiae secundi elementi celerius motae, quae illum
nonnihil avertit a linea recta, simulque augendo ejus
celeritatem efficit ut ulterius ascendat secundum lineam
curvam C2, quae eo minus distat a recta tangente, quo
hoc sidus solidus est, et quo majori cum celeritate delatum
est ab N ad C.
Descartes PPh 174-175-176