— 174 —
CXXV.
Quomodo quidam sint
aliquo sidere magis
solidi, alii minus.

      Denique fieri potest, ut idem sidus minus habeat
soliditatis, quam quidam globuli coelestes, et magis
quam alii paulo minores; tum propter jam dictam rationem,
tum etiam quia, licet non magis nec minus
sit materiae secundi elementi in istis globulis minoribus
simul sumptis, quam in majoribus, cum aequale
spatium occupant, est tamen in ipsis multos plus superficiei;
et propter hoc a materia primi elementi, quae
angulos iis interjectos replet, nec non etiam a quibuslibet
aliis corporibus, facilius a cursu suo revocantur,
atque versus alias partes deflectuntur, quam alii majores.
Descartes PPh 174