— 174 —
      CCIII. Porro in omni rep. mera sive Optimatium,
sive regia, sive libera omne Imperium merum, sive dictet
capitis, sive capite minorem poenam
. Sic statim dictata
a Duumviris in Horatium formula, accessit Lictor,
ut Livius narrat, injiciebatque laqueum. In mere Regia,
ut apud Turcas, damnati statim dant poenas. In
rep. mere libera, vel praeclarissimi Viri Athenis Ostracismo,
Privilegiis Roma
pulsi adversus ingratas poenas
nullam provocationem habebant. In rebuspp. mistis
omne imperium mistum, vel quum capitis poenam
imperat
; est enim appellatione temperatum.
      Igitur Tullus Rex remp. hac in parte meram Optimatium
libertate miscuit, ubi ex eadem lege Horatio
provocationem ad Populum clementi Interpretatione, ut
Livius ex adytis doctrinae civilis loquitur, permisit.
— 175 —
Nam si fuisset jus Horatio ad populum provocare,
vana haec fuisset Regis Clementia: sin eo jure Horatium
eximi ratio aliqua suaderet, non Clementia fuisset,
sed Aequitas. Igitur Tullus, Rex belligerus, et feroci
ingenio, Romuli
, ut Livius tradit, non absimilis, qui
omnem Hesperiam bellis subjugare agitabat, quo facilius
bella gerere posset, per quae Reges in Optimatium
Rebuspp. regnant maxime; quia Optimates
semper bellis adversantur, metu ne Reges longa consuetudine
bellorum, militarem sibi factionem confirment,
qua Regnum Optimatium in merum convertant;
contra feroces plebes ad bella sunt pronae: Tullus,
inquam, eam pulcherrimam occasionem nactus, lubens
arripuit in popularissima caussa Rei victoria inclyti,
qui unus Rom. Imperium servavit, et auxit; ut
et Optimatium ordinem appellatione ad Populum infirmaret,
et plebi una opera rem gratissimam faceret; et
ita plebis favore fretus contra Optimatium instituta
facilius bella gereret. Hinc Optimates postea in
rep. libera Provocationem ad Populum extinguere sedulo
curaverunt: unde lex provocationis ad Populum
per Valerios, populari ejus Familiae fato quodam ter
repetita.
      In Regnis, quae legibus mista sunt, appellationes
passim dantur; et ab ipsis Regibus ex eorum Clementia
ad ipsosmet reclamatur.
Vico Univ20 174-175