— 173 —
CXXIV.
Quomodo etiam esse
possint minus solidi.

      Fieri enim etiam facile potest, ut sidus N multo plus
habeat virium ad perseverandum in suo motu secundum
lineas rectas, quam globuli materiae coelestis
ipsum circumjacentes, etiamsi minus materiae tertii
elementi in eo contineatur, quam secundi, in tot ex
istis globulis, quot requiruntur ad spatium ipsi aequale
occupandum. Quia cum sint a se mutuo disjuncti, et
varios habeant motus, quamvis junctis viribus in illud
agant, non possunt tamen omnes suas vires ita simul
jungere, ut nulla earum pars inutilis fiat: contra
autem omnis materia tertii elementi, ex qua maculae
hoc sidus involventes aërque ipsum ambiens componuntur,
unam tantum massam facit, quae cum tota
simul moveatur, tota etiam vis, quam habet ad perseverandum
— 174 —
in suo motu, versus easdem partes tendit.
Similemque ob causam, videre licet in fluminibus fragmenta
glaciei, vel ligna quae aquae innatant, majori vi
persequi cursum suum, secundum lineas rectas, quam
ipsam aquam, et ideo solere multo fortius in riparum
sinus impingere, quamvis minus materiae tertii elementi
in iis contineatur, quam in mole aquae ipsis
aequali.
Descartes PPh 173-174