— 173 —
      CCII. Sed et in omni rep. mera, quae scriptis legibus
riget
, omnia judicia sunt condemnatoria; quia
omnia stant formulis actionum, si sint privata, accusationum,
si publica. Quare uti formulae judiciorum
privatorum dicuntur legis actiones, ita formulae accusationum
dicuntur leges publicorum judiciorum: unde
illa sunt, lege agere pro accusare, lege agere lictorem,
quum sumit de reo poenas. Ex cujus Jurisprudentiae
penetralibus Livius in Horatiano judicio haec
tradit: Hac lege Duummiri creati, qui se absolvere non
rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent
.
Nam si formula in reum dirigatur, jam
reus damnatus est, quem antea poena ex formula jam
— 174 —
manebat: sin formula in reum non cadat, judicium
nullum est, utpote quod formula totum stabat; et
cum judicium nullum esset, ne absolutorium quidem
erat.
      In omni rep. mera, quae scriptis legibus non utitur,
omnia judicia sunt absolutoria: quia sola facti veritate
nituntur: quare si quis non paret reus, jam est
natura absolutus; si paret, natura non absolvitur, nisi
det poenas.
      In rep. autem, ubi regnum cum scriptis legibus benigne
agitatur
, cum ordo judiciorum et solemnitate actorum
judicialium, et veritate mixtus sit, judicia sunt
semper absolutoria, quandoque condemnatoria
: nam si
solemnia judicj constent, et tamen reus ex vero non sit,
is condemnatur tamen. Quid autem Judex in hac facti
περιστασεῖ facere oporteat, qui reum palam noscit, secreto
scit innocentem, morali doctrinae definiendum relinquamus.
Vico Univ20 173-174