— 172 —
CXXII.
Soliditatem non a sola
materia, sed etiam a
magnitudine ac figura
pendere.

      Sic videmus hic supra terram aurum, plumbum et
alia metalla, cum semel mota sunt, majorem agitationem
sive majorem vim ad perseverandum in suo motu
retinere, quam ligna et lapides ejusdem magnitudinis
et figurae; ac etiam idcirco magis solida esse putantur,
sive plus habere in se materiae tertii elementi,
ac pauciores poros qui materia primi et secundi replentur.
Sed auri globulus esse potest tam minutus, ut
non tantam vim habiturus sit, ad motum sibi impressum
retinendum, quam globus lapideus vel ligneus
multo major. Potestque etiam massa auri tales figuras
induere, ut globus ligneus ipsa minor majoris agitationis
sit capax: nempe si extendatur in fila aut
bracteas, aut spongiae instar multis minutis foraminibus
excavetur, aut quocunque alio modo plus superficiei
acquirat, pro ratione suae materiae et molis,
quam ille ligneus globus.
CXXIII.
Quomodo globuli caelestes
integro aliquo
sidere solidiores esse
possint.

      Atque ita fieri potest ut sidus N, quamvis mole permagnum,
et satis multis macularum corticibus involutum,
minus tamen habeat soliditatis, sive minus
aptitudinis ad motus suos retinendos, quam globuli
materiae secundi elementi ipsum circumjacentes. Hi
enim globuli, pro ratione suae magnitudinis, sunt omnium
solidissimi qui esse possint, quia nullos in ipsis
— 173 —
meatus, alia materia solidiori repletos, intelligimus;
et figuram obtinent sphaericam, quae omnium minimum
habet superficiei, pro ratione molis sub se contentae,
ut Geometris est satis notum. Et praeterea,
quamvis sit permagna disparitas inter ipsorum exiguitatem
et magnitudinem alicujus sideris, haec tamen
ex parte compensatur, eo quod non vires singulorum
ex istis globulis, sed plurium simul, istius sideris viribus
opponantur. Cum enim illi cum aliquo sidere
circa centrum S rotantur, tenduntque omnes, nec
non etiam istud sidus, ut ab S recedant, si vis inde
recedendi, quae est in sidere, superet vires simul junctas,
quae sunt in tot ex istis globulis, quot requiruntur ad
spatium quod sidus occupat replendum: tunc ipsum
recedet ab S, efficietque ut isti globuli in locum suum
descendant; et contra, si illi plus habeant virium,
ipsum versus S expellent.
Descartes PPh 172-173