— 172 —
      Sed postea, praevalente libertate, judicia bonae fidei
sunt introducta; et stricti juris mansere stipulatio,
et literarum obligatio, quia in id institutae, ut iis sibi
cives caverent: mutuum praeterea, quo omnino in
creditum abitur; unde κατ' εξοχὴν, qui dat mutuum,
credere dicitur, et ex uno tantum latere bonus est;
nam mutuum ex sui natura non fert usuras: et actiones
ex ceteris caussis, ubi neuter alteri bonus, ut sunt
actiones reales omnes; unde diu de hereditatis petitione
inter Jurisconsultos dubitatum, an esset bonae fidei
judicium
: at ex reliquis omnibus, in quibus
uterque alteri bonus, aut si alter tantum bonus, non
omnino in creditum abitur, uti ex commodato, inter
bonos bene agier
, vel quantum aequius melius,
Formula bonae fidei, sive ex bona fide praestari dictabat.
      In rep. mere regia, ut inter Turcas, vel mere
libera
, in qua judicia scriptis in commune legibus,
ut Athenis, definiuntur; omnia judicia sunt bonae fidei.
      In rep. natura regia mixta legibus maxima ex
parte
sunt bonae fidei, et aliqua stricti juris, ut in
Rom. sub Principatu.
Vico Univ20 172