— 6 §3 —
      § III. Repraesentationes per partem facultatis cognoscitivae
inferiorem comparatae
sint sensitivae.
      Quoniam appetitus quam diu ex confusa boni repraesentatione
manat, sensitivus appellatur: confusa autem cum
obscura repraesentatione comparatur per facultatis cognoscitivae
inferiorem partem, poterit idem nominis ad ipsas
etiam repraesentationes applicari, ut distinguantur ita ab
intellectualibus distinctis per omnes gradus possibiles.
Baumgarten MPh 6