— 171 —
Quantum
enim ad materiam primi, vel etiam secundi elementi,
quae in eo est, cum assidue ex ipso egrediatur,
— 172 —
et nova redeat in locum exeuntis, non potest nova ista
materia accedens vim retinere quae priori jam egressae
fuit impressa, et praeterea vix ulla ei fuit impressa, sed
tantum motus, qui aliunde in ea erat, determinatus
est versus certam partem; atque haec determinatio a
variis causis assidue potest mutari.
Descartes PPh 171-172