— 171 —
      CLXXXXIX. Hinc Athenis Eloquentia floruit;
Spartani verborum rudes: Romani, dum resp. Optimatium
viguit, rudes quoque; dum viguit Libertas,
eloquentes regnarunt: sub Principatu, elegantia Jurisconsultorum
invalescente, eloquentia in juris caussis
obmutuit
. Veneti Forensem Eloquentiam obscuro loco
natis permittunt, et ita contemptibilem fecere.
Neapoli vero Forensis Eloquentia in privatis judiciis ad
summos honores aditum patefacit; magna species libertatis
sub regno; nam in judiciis publicis, quae crimine
constant, non tanti habetur.
      CC. Et dum Rom. Resp. sive Optimatium natura
fuit, sive adeo libera, in qua tamen Optimates suis artibus
pollebant, omnia judicia fuere stricti juris: quod evincit
Acceptilatio inter actus legitimos numerata.
Quare omnia, quae naturalis ratio deberi dictabat, ut
juris Rom. Quiritium vim haberent, in stipulationem
erant transformanda, qui contractus ob id Πανδέκτης dictus;
cujus formulam postea elegantissimam, et absolutissimam
Gallus Aquillius concepit: itaut ne
— 172 —
emptio venditio quidem, omnium contractuum, qui
jure novissimarum gentium sunt introducti, facile princeps,
bonae fidei principio fuerat; cum emptores de
evictionis fortuna duplae stipulatione apud priscos sibi
caverent.
Vico Univ20 171-172