— 354 —
      [10] Deinde sola hodie Critica celebratur, Topica nedum non praemissa,
sed omnino posthabita. Incommode iterum: nam ut argumentorum
inventio prior natura est, quam de eorum veritate dijudicatio; ita Topica
prior Critica debet esse doctrina. At enim eam nostri facessunt, et nullius
usus putant: nam sat est, homines modo critici sint, rem doceri, ut quid in
ea veri inest, inveniant: et quae insunt verisimilia, qui critici non sunt, ipsa
ingenii vi, nullam Topicam docti vident. Sed qui certi esse possunt vidisse
omnia? Unde illa rara Orationis virtus existit, qua plena dicitur; nec nihil
intactum, nihil non in medium adductum, nihil Auditoribus desiderandum
relinquit. Natura enim incerta est: Et praecipuus, immo unus artium finis,
ut certos reddant, Nos recte facere. Deinde in Topica, sive in inveniendi
medii (medium Scholastici dicunt, quod latini argumentum appellant) doctrina
exerciti, cum Topicae locos in disserendo, ut scribendi elementa percurrant;
jam facultatem habent ex tempore videndi quicquid in quaque
— 355 —
caussa insit persuadibile. Qui vero eam facultatem adepti non sunt, Oratoris
nomen vix merent: [46r] quorum et id est munus, ut in rebus fervidis, et
quae comperendinari non patiuntur, ut in nostro Foro, in causis, quae crimine
constant, et vere Oratoriae sunt, saepissime usuvenit, reis, quibus paucae
horae ad dicendam caussam sunt praestitutae, praesentem opem afferre
possint. At isti Critici, quum quid dubii iis oblatum est, illud respondent;
ista de re, sine cogitem. Ad haec tota Eloquentiae res Nobis cum Auditoribus
est; et pro eorum opinionibus Nos Nostrae Orationi moderari debemus:
et natura ita comparatum est, ut saepe qui pollentissimis rationibus
non movetur, is aliquo levi argumento de sententia deijciatur. Quare, ut
Orator omnium animos pertigisse certus sit, omnes locos percurrisse necesse
est. Igitur non recte notant, Ciceronem multa levia dixisse: nam et levibus
illis in Foro, in Senatu, et potissimum in Concione regnavit; et Orator
extitit Imperii Romani Majestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus
caussis haerebit Orator, qui unum verum curat; in iisdem sese expediet, qui
verisimilia praeterea consectatur. Brutus hac nostra, aut ferme nostra Critica
informatus ( Stoicus enim erat) Milonem deprecativo statu defendendum
putabat: eumque contendere absolvi oportere, cum ob multa, et maxima
ejus in Rempublicam merita; tum quod pessimam pestem de Republica
Clodium sustulisset. At Cicero Topica instructus, intutum existimavit
talem reum eo rerum statu Judicum Clementiae committere: et conjectura,
an Miloni Clodius insidias struxerit, eam caussam aggressus est: quam si
egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo judicio evasisset absolutus.
Atqui Arnoldus vir usquequaque doctissimus eam contemnit, et nullius frugis
existimat. Utri credendum, Arnoldone, qui negat, an Ciceroni, qui se a
Topica potissimum eloquentem factum affirmat, et profitetur, doctiorum
esto judicium: [46v] Nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus,
dicimus, ut Critica veraces, ita Topica nos fieri copiosos. Quod quemadmodum
olim Stoici in Critica, Academici in Topica arte toti fuere; ita hodie ratio
disserendi Stoicorum arida, et deducta apud Recentiores, varia autem, et
multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est: quodque a Pico Mirandulano
propositum doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret,
Cajetanus centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere
licet, antiquas Philosophorum sectas, quo longius a Critica recesserunt, eo
copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri regulam esse
— 356 —
placuit, omnium maxime minuti, et exiles: Epicurei, qui sensum esse voluerunt,
puri duntaxat, et explicati: At Academici antiqui Socratem secuti, qui
nihil se scire, praeterquam nescire dictitabat, abundantes, et ornatissimi:
Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire profitebantur, torrentium
more exundabant, et spissi nivis ritu. Et Stoici, ac Epicurei unam
duntaxat disputationis partem propugnabant: Plato in alterutram, quae aequior
videretur, inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum;
et uno die justitiam esse, altero non esse aequis rerum momentis,
et incredibili disserendi vi disputabat. Atque haec omnia inde orta; quia
vera pauca; verisimilia multa; falsa infinita.
Vico Diss 354-355-3