— 170 —
Quamvis enim omnis illa materia,
quae est in vortice AEIO, conetur recedere ab S, non
tamen omnis agit in sidus N, sed tantum ea ejus pars,
quae reipsa inde recedit, cum hoc accedit; haecque est
aequalis spatio quod ab eo fuit occupatum. Denique
vis quam idem sidus N a proprio suo motu acquirit ad
perseverandum in eodem illo motu, quam ipsius agitationem
voco, non aestimanda est ab ejus superficie,
— 171 —
nec a tota ejus mole, sed tantum ab ea ejus molis
parte, quae constat materia tertii elementi, hoc est,
particulis materiae sibi mutuo adhaerentibus, ex quibus

maculae ipsum involventes componuntur. [>]
Descartes PPh 170-171