— 170 —
CXXI.
Quid per corporum soliditatem,
et quid per
eorum agitationem
intelligamus.

      Per soliditatem hic intelligo quantitatem materiae
tertii elementi, ex qua maculae hoc sidus involventes
componuntur, cum ejus mole et superficie comparatam.
Quippe vis, qua materia vorticis AEIO id defert
circulariter circa centrum S, aestimanda est a magnitudine
superficiei, secundum quam ipsi occurrit; quia quo
major est ista superficies, eo plus materiae in hoc agit.
Vis autem, qua ista materia versus idem centrum S
ipsum pellit, aestimanda est a magnitudine spatii quod
ab eo occupatur. [>]
Descartes PPh 170